라틴어 문장 검색

Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,
낙타는 사백삼십오 마리, 나귀는 육천칠백이십 마리였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 7장68)
Et praecepit uxori suae, ut faceret panes multos; et abiens ipse ad gregem adduxit vaccas duas et quattuor arietes et iussit consummari eos, et coeperunt praeparare.
라구엘은 아내에게 빵을 많이 장만하라고 이른 다음, 가축 떼가 있는 곳으로 가서 황소 두 마리와 숫양 네 마리를 끌고 와서는, 그것들을 잡으라고 분부하였다. 그리하여 잔치 준비가 시작되었다. (불가타 성경, 토빗기, 8장19)
Et accepit camelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, et oves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus,
그리고 물자를 나를 낙타와 나귀와 노새를 아주 많이 모으고, 군량으로 쓸 양과 소와 염소도 수없이 많이 모았다. (불가타 성경, 유딧기, 2장17)
Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
그들의 수소는 영락없이 새끼를 배게 하고 그들의 암소는 유산하는 일 없이 새끼를 낳지. (불가타 성경, 욥기, 21장10)
Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno si accedis ad constringendum non approximant ad te.
지각없는 말이나 노새처럼 되지 마라. 재갈과 고삐라야 그 극성을 꺾느니. 그러지 않으면 네게 가까이 오지 않는다. (불가타 성경, 시편, 32장9)
Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.
밤낮으로 일하는 목수와 대목도 모두 마찬가지다. 다양한 기술을 선보이는 데에 여념이 없는 인장을 새기는 사람들도 마찬가지다. 그들은 도형을 똑같이 새기는 일에 전념하고 마무리하는 일에 잠을 잊는다. (불가타 성경, 집회서, 38장27)
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in dromedariis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel oblationem in vase mundo in domum Domini.
마치 이스라엘 자손들이 깨끗한 그릇에 제물을 담아 주님의 집으로 가져오듯이 그들도 모든 민족들에게서 너희 동포들을 주님에게 올리는 제물로 말과 수레와 마차와 노새와 낙타에 태워 나의 거룩한 산 예루살렘으로 데려오리라. ─ 주님께서 말씀하신다. ─ (불가타 성경, 이사야서, 66장20)
De domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum;
벳 토가르마에서는 말과 군마와 노새를 주고 네 상품들을 가져갔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장14)
Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit.
압살롬이 다윗의 부하들과 마주쳤다. 그때 압살롬은 노새를 타고 있었다. 그 노새가 큰 향엽나무의 얽힌 가지들 밑으로 들어가는 바람에, 그의 머리카락이 향엽나무에 휘감기면서 그는 하늘과 땅 사이에 매달리게 되고, 타고 가던 노새는 그대로 지나가 버렸다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 18장9)
Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:8)
Dicimus enim vix contingere posse quod agricolae in amoris inveniantur curia militare, sed naturaliter sicut equus et mulus ad Veneris opera promoventur, quemadmodum impetus eis naturae demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:2)
Illic [0437B] mulo dulcibus suae carnis irritamentis, palata seducebat gustantium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:126)
Ubi universo casu et infortunio suo recitato in audientia omnium Graecorum civium, plurima Byzantiorum, argenti, equorum et mulorum munera suscepit pro nomine Jesu et timore Dei, omnibus super eum misericordia motis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:2)
pecuniam, vestes, mulos, equos et omnia pretiosiora cum ipsis tentoriis Nicaeam asportarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:5)
Cum [0411D] enim primo exercitui vestro, quem Petrus Eremita contraxit, omnia accomodaremus, emendi licentia concessa in mensura et pondere aequitatis, et pacifice illis per terram Hungariae transitum constitueremus, malum pro bono nobis reddiderunt, non solum in auro et argento, equis et mulis et pecore regionis nostrae auferentes, sed et civitates et castella evertentes, hominesque nostros ad quatuor millia mortificantes, rebus et vestibus exspoliaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION